- ALCMENE et Archacie Alcumena
- ALCMENE, et Archacie AlcumenaElectryonis Mycenarum ex Perseïdis Regis III. et Lysidices filia, Amphitryonis uxor, cui hâc lege nupsit, ut mortem fratris sui a Telebois occisi, ulcisceretur. In qua expeditione cum Amphitryo versarctur, Iuppiter in Alcmenam ardens, formâ militis assumptâ, quasi ab expeditione rediens, ante lucem ad eam accessit. Illa autem maritum esse suum credens cum eo concubuit, etsi antea ab Amphitryone praegnans esset; concepitque, et sic geminos peperit, Iphiclum ex Amphitryone, et Herculem ex Iove. Ovid. Met. l. 9. Fab. 5.------ ------ Levata estArgolis Alcmene, potiturque puerpera voto.Vide Plaut. Amphitruonem. Diodor. Sic. l. 4. c. 9. Ovid. Met. l. 9. Fab. 5. et 6. De eius sepulchro et coniugio Rhadamanthi, Plut. in Lysandro. Imagine a Zeuxide picta, Plin. l. 35. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.